The Mosta Archives Banner

Visitationes Pastorales Vol XIII 1635-1637, f.172-f.177, Miguel Juan Balaguer Camarasa (02/12/1635 - 12/05/1663)


Visitatio Ecclesiae Parochialis Casalis Musta sub titulo Assumptionis Deyparae semper Virginis

Die octava mensis Decembris 1636


Prefatus Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Fr Don Michael Joannes Balaguer Camarassa Episcopus Melitenus Regius Consiliarius et Abbas de Vallobar, una cum alijs Dominis Convisitatoribus se contulit ad Ecclesiam Parochialem Casalis Musta sub invocatione Assumptionis Beatae semper Virginis, cuius rector est Adm. Rev Dominus Don Salvator Muscat V.J.D. ibique solitus orationibus et genuflexionibus premissis ante altare maius, ipse illustrissimus Dominus et caetera convisitatores visitarerunt Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum conservatum in tabernaculo parvo ligneo extrinsecus depicto, caeruleo et albo coloribus, et in partem deaurato, intrinsecus autem senvo viridi fulcitum, quod bene claudit sera ferrea, et clave assidere decenta per dictum D. Parochum, intus quod tabernaculum fuit inventa pyxis argentea per pulcra et decetis formae, intus et foris deaurata, conopeo serico rubri coloris detecta, in qua conservatur dictum Sanctissimum Sacramentum Eucharistia, inventa quoque fuit altera pyxis antiqua parva absque pede, quae est et argentea, quam Domini mandaverunt reduci ad novam formam ex eodem met argento.


Dictum tabernaculum est positum supra altare maius eiusdem Ecclesiae, quod est perpie detentum //2 omnibusque necessarijs fulcitum, super quo est etiam icona referens Assumptionem Beatissimae Virginis Mariae, ante quod altare pendet lampas cum sublampadario aeneo, quae diu noctuque ardet elecmosinis incolarum: in quo et’ altari est erecta confraternitas sanctissimi sacramenti virorum triginta circiter, saccis caeruleis utentium cum insignibus eiusdem sanctissum in parte sinistra pectoris, cuius Procuratores ad presens sunt mr. Dominicus Galia et Dominicus Vassallo de dicto Casali Musta: Quibus Domini mandaverunt afferre infra dies octo inventarium bonorum reddituum, raubarum et universorum iurium ad ipsa societatem pertinentium, et reddere rationes eorum administrationis.


Matthaus Galia de dicto Casali ratione possessionis clausurae terrae appellata il Halca ta hal Calleya posita in eadem contrata ta Hal Calleya confinatum ab oriente cum via pubblica, a meridie cum bonis heredum quondam Demetrij Fenech, et cum bonis Juliani Borg, ab occidente cum via publica, et cum bonis Mariani Magliarisi, et a septentrione cum via pubblica et alijs tenetur decantari facere primas vesperas et celebrari missam brevem cum distributione ientaculi in dictis primis vesperis in festum Assumptionis singulis annis in perpetuum, quia omnia hactenus adimpleta referet idem dominus Parochus, praeter distributionem ientaculi, quae obligatio prius erat impostia in ecclesia antiqua sub titulo Assumptionis in dicto Casali, et in quodam altari, quod erat in dicta ecclesia //3 diruta, modo inclusa in novo situ dicta parochialis et translatas ad dictum altare maius in precedentibus visitationibus.


Idem Mattheus Galia in eodem altari tenetur celebrari facere missam unam brevem in festo SS Cosma et Damiani, quae prius celebratur in dicta antiqua ecclesia Assumptionis et eorundem sanctorum et deinde translata ad dictum altare et hoc ratione possessionis eiusdem clausurae capacitatis tumulorum quattuor q.ra circiter.


Confraternitas Sanctissimi Rosarij eiusdem parochialis ecclesia uti heres quondam Constantini Fenech in eodem altari tenerur celebrari facere in perpetuum singulis festi Deypare semper Virginis missam unam brevem, ex pio legato ipsius de Fenech quod onus pro ut et supradictum SS. Cosma e Damiani adimpeltur retulit idem Parocus.


Deinde supradicti Domini visitaverunt sacra olea, qua ob novam constructionem novae ecclesiae conservantur intus fontem baptisimalem, qui est positus sub quadam tribuna ingrediendo per ianuam maiorem a dextris, in quo fuerunt adinventa in quadam ara parva lignea tripartita tria vascula argentea cum litteris in singulis denotantibus sanctum oleum in quolibet vase detentum, alterum quoque vas argenteum bipartitum pro urgendis pueris baptizandis, et aliud argenteum pro urgendis infirmis.


Successive visitaverunt dictum fontem baptismalem marmoreum antiquum cum insignibus quondam Reverendissimi episcopi Cubelles fel recor, non tamen bipartitum iuxta ritualis Romani formam foramen tamen in fundo habentem obtusum //4 et pro effundenda aqua supra capita baptizandorum utitur vase quodam argilloso, et aqua deinde deijcitur in dicto Domino Parocho in sacrarium, prope fontem exns sera ferrea bene clausit ac clave, qua per dictum D Parochum assidue detinetur, eiusdem fontem tegit per totum cuppula lignea cum cruce de super intrinsecus cooperta tela caerulea, foris autem depicta, in quo fonte et’ est cochlearium argenteum solitum, et sudariola pro detergendo capita puerorum baptizatorum.


Domini mandaverunt dictum fontem bipartiri iuxta novam formam a Rituali Romano perscriptum, cum foramine in eius altera parte, per quod deflui poteri aqua effundenda ad dictum sacrarium.


Altare Sanctissimi Rosarii

Postea visitarerunt Altare Sanctissimi Rosarij constructum in parte dextera Altaris Maioris, quod est honeste detentum ac lapideum et plenum, cum perpulcra icona desuper Virginis sanctissimae Rosarij et eius mysteriorum imaginem denotante, omnibusque sane necessarijs munitum, ante quod pendet lampas cum suo sublampadario aeneo, qua seris sabbathi, et alijs consuetis diebus accenditur ex redditibus societatis eiusdem Sanctissimi Rosarij, in eodem altari fundatam habentis sodales triginta quinque circiter, saccis albis cum pallijs et pileis nigris utentes, cuius Procuratores ad presens sunt Mr. Pauluccius Galia et Vincentius Borg eiusdem Casalis: quibus Domini mandaverunt infra dies octo afferre matriculam omnium reddituum bonorum et iocalium et aliorum ad dictam societatem spectantium et reddere rationem eorum administrationis. //5


In eodem altari dicta societas uti heres supradicti Constantij Fenech tenentur singulis annis in festo eiusdem Sanctissimi Rosarij desponsari facere unam puellam Virginem de pauperioribus proximioribus dicti defuncti et in defectu proximorum de pauperioribus dicti Casalis, eligeri a dicto Domino Parocho et procuratoribus eiusdem societatis illique elargiri uncie decem ponderis generalis, et ad minus octo, pro ut ipsius defuncti redditus suppetunt singulis annis, pro quo onere adimplendo reliquit omnia bona sua --- et census bullales, aliaque eius bona, interquae sunt duae clausurae terrae una appellata ta Gisa posita in contrata Gued el Hasel confinatam ab oriente cum vallono eiusdem nominis ta Gued el Hasel, a meridie cum bonis heredum quondam Dominici Mangion, ab occidente cum introytu vicinali et a septentrione cum bonis heredum quondam Thomae Fenech et alijs J.


Altera vero clausura appellata ta Verrera posita in supradicta contrata ta Gued el Hasel confinata ab oriente cum bonis Thomae Fenech, pro ut et a meridie, ab occidente cum bonis Petri Fenech, et a septentrione cum via pubblica et allij j quod onus hactenus adimpletum refert Dominus Parochus.


Tenetur praeterea dicta societas eodemmet nomine hereditario eiusdem de Fenech celebrari facere in eodem altari missam unam singulis diebus sabbathi in perpetuum, pro qua missa celebranda sunt obnoxia supradicta clausura, quae missae hactenus se celebrasse refert dictus D. Parochus.


Eadem confraternitas Sanctissimi Rosarij uti legataria quondam Bendi Cauchi ratione possessionis duarum clausuram terram simulconiunctarum appellatur ta ras el Gued positam in contrata Gebel Gurap capacitatis tumulorum terrae viginti circiter tenetur durante //6 nova fabrica dictae ecclesiae praebere scuta quatuor singulis annis nec non scutum unum pro servitio altaris Divi Rocchi erecti in sinistra parte dicti Altaris Maioris.


Altare Sancti Rochi

Immediate visitaverunt supradictum Altare Divo Rocco dicatum, quod est lapideum omnibusque necessarijs munitum, cum pervetussa Icona referente imagines SS.Rocchi et Sebastiani, ante quam pendet lampas cum sublampadario aeneo, accendenda diebus consuetis ex redditibus, et incolarum elecmosinis a Gregorio Xerri de dicto Casali, eiusdem Altaris procuratore, cui mandaverunt domini afferre inventarium et raubarum supradicti altaris ac reddituum si quos habet infra dies octo, et reddere rationem sua administrationis.


Ex supradicto pio legato scuti unius debiti dicto Altari a confraternitas predicta Sanctissimi Rosarij legataria ut supra quondam Bendi Cauchi decantari debent prima vespera, et celebranda sunt dua missa in eoduem altari quolibet anno una scilicet in festo dicti Sancti Rocchi, et altera in festo Sancti Sebastiani.


Heredes quondam Mariani Xerri tenentur pro servitio dicti Altaris, ex obligatione in eius fundatione facta, singulis annis prestare tarenos tres dicto eius procuratori, totidem heredes quondam Hieronymi Haber, ac totidem heredes quondam Mri. Dominici Xerri, ab eisdem promisso in supradicti altaris fundatione.


Navis eiusdem ecclesiae est noviter constructa, cum tecto ad modum lamiae lapidibus cooperto, cum decem regionibus bafatarum Alae vero ad huc sunt imperfecta, prout et cuppula, //7 sunt in eadem duo ossia, quorum maius respicit meridiem versus, alterum vero occidentem versus, ambi valvis ligneis munita, minus habet seram ferream et clave, qua bene clauditur, alterum vero abintus clathratur: supra tectum est posita campana aenea, in medio navis est confessionarium ligneum in qua et sunt arcae lignea duae scilicet pro servitio confraternitas dicti sanctissimi sacramenti, dua pro servitio alterius confraternitis Sanctissimi Rosarij, et  aliae dictae Parochiali Ecclesiae, cuius Procurator est pro constructa(construenda?) nova fabrica Leonardus Sammut de dicto Casali, ---DD mandaverunt ut infra dies octo afferne deberet inventarium pecuniarum et iurium omnium dictae fabricae et reddere rationem per eum administratorum.


Ecclesia S.Margaritae

Postea visitaverunt ecclesiam divae Margaritae erecta in dicto Casali, cuius altare est lapideum et plenum, positum sub tribuna, habens Iconam denotantem imaginem eiusdem Sanctae, ac omnia necessaria praeter crucifixum, de quo Domini provideri M.runes(mandaverunt?), ante ipsam Iconam pendet lampas, habet quoque ianuam valvis ligneis et sera ferrea munitam, versus occidentem respicientem, ante quod est cemeterium et introytus.


Minichella vidua quondam Dominic Mangion ratione posssessionis clausurae terrae supradicta ecclesia contigua tenetur decantari facere primas vesperas et celebrari missam quotannis in festo dictae sanctae Margaritae, nec non ad reparationem eiusdem ecclesia ut apparet in visitationem Apostolica de anno 1575 fol.35, relata et margine visitationis anni 1615 fol.254 cui oneri hactenus satisfactum R. D. Parochus.//8


Ecclesia Sancti Leonardi

Visitaverunt etiam aliam ecclesiam in eodem Casali constructam sub invocatone Sancti Leonardi Confessoris, cuius altare est lapideum habens omnia necessaria, cum Icona pervetusta in tabulis depicta imaginem eiusdem Sancti denotante quam protegit mappa ab immunditijs, ante quam pendet lampas, ostium huius ecclesia esta munitum valvis ligneis et sera ferrea, et respicit occidentem versus supra tectum est campana aenea.


Ex legato pio quondam Pauli Borg, Bernarda vidua quondam Joannis Mangion de dicto Casali ratione presentis loci domorum cum clausuncula secum coniuncta obnoxia a dicto quondam Paulo positam in dicto casali confinatam ab oriente cum bonis heredum quondam Hieronimi Hibeyer, a meridie cum bonis Joannis Schembri et ab occidente e septentrione cum vijs publicis, et introytum dicti loci domorum, et vicinorum tentur decantari facere primas vesperas, et distribuere ientaculum, ac celebrari facere missam in  festo dicti Sancti, et accendere lampadem seris sabbathi, quod onus hactenus adimplentum refert Dominus Parochus.


Ecclesia Annuntiationis B.M.V.

Item visitaverunt aliud sacellun positum in ipsomet Casali sub invocatione Annuntiationis Gloriosae semper Virginis, cuius altare est lapideum et plenum sub fornice, cum Icone referente Annuntiationem dicta semper Virginis pervetusta, ianua eiusdem sacelli respicit ad occidentem, et caret omnibus necessarijs, habet caemeterium muris septum.


Heredes quondam Mariani Hagius de dictdo Casali, nempe Marianus, Joannes, et Leonardus Hagius filij eiusdem Mariani //9 tenentur celebrari facere missam die festo Annuntiationis cuiuslibet anni, et accendere lampadem singulis sabbathis de sero, cui oneri semper hactenus satisfecerunt referente dicto Domino Parocho. Presentibus supra nominatis heredibus et confitentibus dictam ecclesiam fuisse erectam ab eorum antecessoribus, et revelantibus in dicto onere esse obligatum quaedam locum domorum ab eis possessum, positum in dicto Casali, confinatum ab oriente cum bonis Vincentij Borg, pro ut et a meridie et septentrione, ab occidente vero cum via pubblica, qui asserverit ex parte Venneram eorum matris esse illos, qui dictam ecclesiam construxerunt scilicet Avum paternum eisdem Vennerae


Ecclesia S.Margaritae

Postea et’ visitaverunt ecclesiam ruralem dictae parrochiali ecclesia subiectam, sub invocatone Sanctae Margaritae, cui est altare lapideum, et plenum ad quod ascenditur per duos gradus lapideos, habens iconem in medio denotatem effigiem dictae Sanctae et hinc inde SS.Rochi et Sebastiani cum scamno subtus, et connicibus deversis coloribus depictis, lampadem, et pendentem, estque ipsa ecclesia constructa supra quinque fornices praeter unum parvum subtus quem est fabricatum altare predictum, cuius ianua valvis ligneis et sera ferrea munita respicit ad occidentem, cum cemeterio circum circa, in quo vident plures sepulturae cum insignibus, et incolae referunt ibidem quam plurima cadevera contagio infecta de anno 1594 fuisse sepulta, dum insula hoc morbo obsidebatur. Cuius ecclesia rector est reverendissimos don Joannes Galia de dicto Casali vigore decreti emanati die 3 Novembris 1618 a Domino Don Clemente Fabritio tunc temporis Vicario Generalis in quodam supplici libello inserti, conservatur per dictum Rev de Galia. //10


Agatha vidua quondam Andrea Bezina eiusdem Casalis, et Catharina vidua quondam Marini Sammut, sive Philippus Fenech uti possessor medietatis pro diviso clausura contigua cum dicto cemeterio, et dicta Agatha pro medietate tenetur singulis seris sabbathi accendere lampadem, et celebrari facere missam unam diem festivitatis Sanctae Margaritae qui Philippus in ultima visitisitatione sede vacante facta anno 1634 fol 141 licet dictam medietatem dicta clausura emisset a dicto quondam Marino liberam et francam, se obligavit nihil ad dicta onera, quod onus a dicta Catharina tantum adimpletum refertur dictus dominus Parochus de Galia: Propterea(?) domini Marinus(?) vocari et citari dictum Philippum uti possessorem ut supra et dictam Agatham ut ab eis informatio haberi possit pro indemnitate dictae ecclesiae.


Clericus Antonius Schembri de Casali Naxaro maritali nomine uti gener(son in law) quondam Ioanna vidua quondam Luarentij Buhagiar de dicto Casali Musta tenetur singulis annis decantari facere tres missas in dicta ecclesia, quod onus hactenus adimpletum refert dicto Rev de Galia: et quia de supradicto legato plena notitia haberi nequit, domini mandaverunt citari dictum clericum Antonium pro prime die regimini compariturum coram dominis, ac exhibiturum exemplum dicti legati, si haberi potest vel alias eosdem informaturum, ut provideri et cotuli possit dicta ecclesia indemnitati.


Dictus Rev de Galia presens revelavit dictam ecclesiam habere capitale unciam decem p.g. ex donatione facta ore tenus a quondam Don Joanne Bezina dictae ecclesiae, et’ ut asseritur de tempore pestis per eum collectas a fidelibus Incolis dicti Casalis Naxaro, de cuius pertinentijs erat tunc dictam Casalem Musta. //11


Et alias unciae decem eundem quondam de Bezine reliquisse post mortem eiusdem de Galia pro servitio dictae ecclesiae, quas dicit impendisse pro servitio et reparatione ipsius ecclesiae, Cni Domini mandaverun ut infra dies octo deberet offerre inventarium et reddere rationem administrationis suae.


Die XXVJ Octobris 1637 Comp(comparuit) Prefatus Rev Don Joannes Galia Presbyter et presens revelavit se teneri celebrare singulis annis durante eius vita missas duodecim unam nempe singulis mensibus ex obligatione sibi facta a quondam Petro Galia olim eius patre in ecclesia sibi benevisa --- Insularum Melitae et Gaudisij vigore donationis celebrata in actis quondam notarij Simonis Galia sub die j unde.